- 60 - 1375. Juni 16. In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et filij et spiritus sancti Amen. Que pro divini cultus augmento feliciter instituuntur in tempore, opus est utique memorie hominum eo diligencius commendari litterarum amminiculo, quo oblivioni tradita erroris materiam periculosius subministrant. Nos igitur Johannes dei gracia Oppauie et Rathiborie Terrarum dux, Anna eadem gracia ducissa earundem Terrarum, consors sive conthoralis eius legittima, Et Nos Johannes dei gracia prefatorum ducum filius Notumfacimus universis tenorem presencium inspecturis, Quod cupientes deo gratis divorum Principum progenitorum nostrorum inherere vestigijs, ut et nos de Talento nobis tradito quidpiam in Thezauros celestis Patrisfamilias apponamus, Eique per quem Reges regnant et Potentes scribunt iusticiam, catholice subieccionis indicia debita tribuamus, Altare de novo in Monasterio sive Ecclesia S. Johannis Ewangeliste apud Moniales in Civitate nostra Rathibor ad laudem et honorem Sancte et individue Trinitatis Sanctorumque Petri et Pauli Apostolorum Sancteque Marie Magdalene et Sancte Hedwigis, sub quorum nomine et vocabulo idem altare fundare, instituere et creare decrevimus, Et quantum in Nobis est fundamus, iustituimus et creamus presentibus perpetue duraturum. Et ut nostra fundacio sive creacio in retrogradum seu periodum declinari non valeat, Sed magis favente altissimo habundancius prosperum et felicem ad magniplicandum divinum cultum processum recipiat, Pro usu prefatarum Sororum Monialium Redditus sive Censum nostrum, qui focarius Census dicitur, quem singulis retroactis annis in et super Civitate nostra Rathibor, videlicet de quolibet foco unum grossum actenus collegimus, Cum consensu fidelis nobis dilecti Nicolai Goczczonis hereditarij nostri Advocati ibidem, qui nobis partem suam, quam ex parte advocacie preteritis tenuit temporibus, iocundo hilarique ac redenti (sic) vultu non coactus voluntarie resignavit, sicud ipsius presentibus appensum Sigillum evidenter edocet et exprimit, predicto altari assignandum duximus ac damus, conferimus ex certa nostra sciencia et donamus, ymmo Altari prefato pure et liberaliter offerimus Tenendum habendum et possidendum perpetuis affuturis temporibus cum . . . . Jurisdicione et dominio in usu utili et directo, prout Censum sive Redditus huiusmodi nos et progenitores nostri ac advocati preteriti possedimus et habuimus . . . . possiderunt et habuerunt hucusque, Et super Civitate nostra predicta Singulis annis subsequentibus, quem Consules eiusdem Civitatis qui sunt seu pro tempore fuerint, colligere tenebuntur et debebunt prout eciam Sigillum Civitatis pretacte infrapendens manifeste indicat, dedimus repetendum, Constituentes prefatas Sorores Moniales nominatorum reddituum legittimas et perpetuas possessores. Ipsi quoque Altari appropriamus incorporamus invisceramus et asenbimus eosdem Redditus, nichil nobis aut successoribus seu heredibus nostris Juris reservantes, volentes et decernentes similiter in hijs scriptis Quod bona et redditus huiusmodi in antea reputentur Ecclesiastici et perpetuo ecclesiastica gaudeant libertate, debeant quoque dicti Redditus, quociens in festo S. Martini Confessoris in toto vel in parte non soluti fuerint, Ecclesiasticam exigi per censuram. Volumus eciam quod omnibus et singulis diebus quibus lux oritur, tam festivis quam ferialibus, due Misse de animabus, pro salute et remedio animarum Illustrium Principum progenitorum nostrorum pie recommendacionis et eciam in consolacionem et felicitatem animarum nostrarum devote inviolabiliter perpetue celebrantur. Et quod prefate Sorores omnibus quatuortemporibus vigilias novem leccionum legant cum visitacione sepulchri Et in crastino Missam cum solempni officio defunctorum cantare pro salutari remedio parentum predecessorum nostrorum et nostra sempiterna salute non obmittant; residuas vero missas quotquot pro defunctis in dicto Monasterio habere poteriut, plena devocione sine quavis negligencia tenebuntur legere et debebunt cum solito pulsu et decenti. Si vero dicte Sorores in hoc Officio negligentes reperte fuerint, Extunc plenam nostris Consulibus Rathiboriensibus dictos redditus arrestandi et occupandi damus potestatem, tamdiu quousque Officium neglectum conpleverint per omnia ut prefertur. Et nichilominus ut pia nostra donacio fundacio creacio et institutum huiusmodi in posterum corrumpi non valeat, sed pocius robur obtineat perpetue firmitatis, Nos renuncciantes circa premissa et premissorum quodlibet pro nobis et nostris heredibus et successoribus, ducibus Rathiboriensibus existentibus omnibus et singulis auxilijs consilijs et defensionibus, quibus fundacio creacio et institutum huiusmodi seu premissorum aliquot posset destrui aut revocari per nos seu successores nostros quomodolibet vel infringi, vobis Reverendo in Cristo Patri ac domino domino Preczlao Vratislauiensi Episcopo tamquam loci ordinario, tenore presencium sinceriter supplicamus, Quatenus de Censu et Redditibus suprascriptis Altare in dicto Monasterio dignemini de novo auctoritate ordinaria fundare in dei nomine et creare, Atque confirmando vestris litteris presens Privilegium et bona sive Redditus huiusmodi altari inscribere et perpetuo applicare. In quorum omnium testimonium et evidenciam clariorem presentes dari ex certa nostra sciencia mandavimus nostri maioris Sigilli una cum Sigillorum preclare domine Anne conthoralis nostre, Illustris ducis Johannis filij nostri karissimi, Nicolai Gaczonis advocati nostri predicti, et Civitatis nostre Rathibor prefate munimine roboratas. Actum et datum Sub anno domini Millesimo Tricentesimo Septuagesimo quinto in vigilia sancte Trinitatis. Von den Siegeln hangen nur noch an rothen Seidenfaden das Siegel des Vogtes und der Stadt. Ersteres ist klein nnd rund, und zeigt auf einem Wappenschild drei mit den Spitzen zu einander gekehrte Nagel mit grossen viereckigen Köpfen. Umschrift: S. GOZONIS. D. RATIBOR. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.
Zamknij dokument |